- SEPULCHRA
- SEPULCHRAfuêre olim Veteribus, quae etiam antea domos praebuerant, speluncae, Auctor Etymologici, τὸ γὰρ παλαιὸν εν τοῖς κοιλώμασι τῆς γῆς ἔθαπτον μήτε σιδηρῳ μήτε χαλκῷ κεχρημένοι. Postea terrâ humandi ritus coepit: Et pauperiores quidem in puteos abiciebanrur fontesque, teste Varrone de LL. l. 4. et Festo l. 14. Vide in voce Puticuli. Divites vero in domibus suis condebantur, unde Larium cultus ortus. Cum enim Veteres, parentes vel liberos aut amicos domi defoderent ac sepelirent, credula plebs animas defunctorum cultu domesticô primum, ac deinde publicô, tamquam auxiliaturos Deos, devenerari coepit. Tertull. de resur, carnis. Secilicet, quod apud Maiores olim homines in domibus suis sepeliebantur. Vide Servium ad illud Aen. l. 6. v. 152.Sedibus hunc reser ante suis.Hincque factum, ut pro Sepulchro, domus non raro apud Scriptores reperiatur. Vetus marmor,Perpetuas. sine. fine. domos. mors. incolit. atra.Aeternosque. levis. possidet. umbra. Lares.Exin, ne soetore ipsô corpora viventium contactu inficerentur, legibus id vetitum, uti docet Isidor. Hispal. Etymol. l. 15. c. 11. Imo, Ne in urbe quidem mortus sepeliri aut uri, voluêre LL. XII. Tabb. exceptis, quibus virtutis ergo id concessum; uti Cicer. de LL. l. 2. docet, ubi de Valerio Publicola et P. Posthumio Tuberto, sermonem facit. Sic C. Fabricius iuxta Veliam, in Foro Sepulchrum habuit, uti legimus apud Plut. C. Policius, sub Capitolio, teste lapide Tiburtinô: Claudia familia, sup eod. apud Sueton. Servius Sulpitius, in campo Esquilino, Cicer. in Philipp. etc. Quin etiam Imperatores ac Virgines Vestales, in Urbe condebantur. Similiter apud Athenienses locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrae non potuisse quod religione se impediri dicerent: neque tamen id antea cuiquam concesserant, refert Serv. Sulpitius, apud Ciceronem Epist. ad Famil. l. 4. Et Syracusani eximio honori Dionis etiam hoc dabant, ut in urbe sepeliretur, apud C. Nepotem, in eo c. ult. ubi Lambinus, non solitos, veteres in urbe sepelire quemquam, nisi forte Imperatores, adnotat. Reliquis Sepulchra erant, aut privata in agris suis, aut in viis, extra portas, publica; ut inter alia, ex Epit phiis apparet, quae semper viatores alloquuntur, et habetur diserte apud ICtos, l. mortuorum et l. Praetor. ff. de sepul. viol. Locum Sepulchro designabant vel Augures, vel Pontifices, nisi forte hereditaria essent. Unde in vet. Lap. P. Actilio, Fuffo. et. Actiiae. Beroni. Cae. ux. vixer. ann. 24. sed. Publi. mens. 10. ante. natus. est. et. eadem. horâ. fungor. esu. ambo. morlui. sunt. ille. acu. ista. lanificio. vitam. agebant. nec. ex. eorum. bonis. plus. inventum. est. quam. quod. sufficeret ad. emendam. pyram. et. picem. quibus. corpora. cremarentur. et. Praefica. conducta. et urna. empta. atque. indulgentia. Pontificum. locus. daius. est. Hinque inconsultô Pontifice, cadavera refodere. atque in alium transportare locum, nefas fuit, Plin. iun. l. 10. Epist. 73. Designato autem Sepulchri locô, qui cremandus erat (hoc enim cuique liberum) postquam ad pyram elatus fuisset, digitus ei incidebatur, ad quem servatum iusta fierent, quod ne porro liceret, XII. Tabb. Legg cautum est: nisi quis militiae aut peregre mortuus esset. Corpore dein concrematô, cineres et ossa in urna sepulchro inferebantur, ante quod ara constituta erat, quam Acerrant Festus appellavit, ubi adores accendebantur: quos ritus eleganter exsequutus est Virgilius l. 6. ubi de funcere Miseni. Ut autem exactius res percipiatur, urnae, loculus, Scpulchrum, probe distinguenda. Georgius Fabricius in sua Roma c. 21. inter alia, iter Puteolos et Atellam, plurima Sepulchrorum monumenta, partim quadrata, partim rotunda se vidisse scribit, inque coeteris pulcherrimum Arcus cellae nominatum, hôc modô describit: Parietes eius telragoni, cum laqueari vermiculato; in cuius medio Centauri imago pucrum vehentis. Loculi ultra 60. medii ampli, fortasse Patronorum: Laterales contracti, libertorum Libertarumque. In loculis urnae singulae pluresve dispositae fuerunt, clausae exterius tabellis marmoreis. in quibus nomina defiunctorm pro more fuerunt adscripta. Nempe Sepulchrum, idem cum Monumento, generalis fuit θήκη omnium eiusdem familiae; loculi vero seu arcae singulorum corporum: eratque nonnumquam spatium illud murô clausum, quod mummentum sepulchri dicitur. l. 38. ff. de Religios. et sumpt. fun. interdum solâ inscriptione sepulchri, de modo agri, qui ad monumentum pertinebat, eavebatur, Tot pedes in agro, tot pedes in fronte. Quamvis non raro discrimina haec confundantur. Peractis tandem ad Sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur Amicis et Cognatis, Senibusque, Silicernium dabatur. Quod si quis peregre obiisset, cadaver vel cerâ oblinebatur, vel melle aut cedria inungebatur, donec domum referri Sepulchroque patrio ac avito reddi posset. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. ult. cum Paralipom. Dempsteri, uti de frequenti Sepulchrorum aditu, supra in hac voce: et de more frondes ftoresque ad sepulchra ferendi ubi de Frondea corona, nec non infra: de more vero aegros pueros ad feretra seu sepulchra appendendi, ubi de Ponderandi ritu etc. Apud Athenienses ab ipsis Cecropis temporibus, ius et lex fuit terrâ humani. Unde Cicer. de LL. l. 2. c. 25. Nam et Athenis iam ille mos a Cecrope, ut aiunt, permansit, hoc ius. terrâ humandi, quam cum proximi iniecerant, obductaque terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium quasi ntatris mortuo tribueretur, solum autem frugibus expiatum, ut vivis redderetur. Sed semper extra urbis pomoeria, quareΗ῾ριαῖαι portae ab Atheniensibus dictae, quod illac mortui ad Sepulchra efferebantur, quae ad portas urbis fiebant, Plut. in Theseo. Interemptos vero in acie, honoris ergo in Ceramico extra urbem sepeliebant: quod proin publicum monumentum dixit Thucydides l. 2. Vide Pausan. in Attic. ubi eorum sepulchra satis bene longâ oratione prosequutus est. Neque vero hos tantum, qui in acie occubuilsent, sed et alios, quibus honorem habitum vellent, publice in Ceramico sepeliebant. Alii vero de populo in agris sepeliebantur. Unde in Leg. Ἐάν τις τάφον ἢ βόνρον παῤ ἀλλοτριῳ χωριῳ ὀρύττῃ. Exstruebantur autem Sepulchra (quae Romanis non dissimilia fuisse, Cyriacus Anconitanus apud Fabricium loc. cit. tradit) vel ad vias, ut de monumentis in Ceramico, narrat Paulan. vel in agrorum finibus, ut discimus ex Siculo Flacco de Condit. agrorum. Quod si quis in hostico peregre esset mortuus, in Atticam referebatur, ut in avitis monumentis reconderetur, vide iterum Pausan. l. cit. At cum nimis ampla ac operosa Sepulchra fierent: magnificentiam eorum hâc Lege minui placuit; Ne quis sepulchrum facito operosius, quam quod decem homines effeccrint tridnô, neque id opere tectoriô exornato, nec Hermas imponito: quam laudat Cicer. de LL. l. 2. extremo. Nimium enim in hoc operosi erant Athenienses; Hermas, quia inter Infernales Deos credebatur ille Anima ad inferos deducere, columnis imponebant: Statuebant quoque columnas, quibus effigies impositae mortuorum: Incidebatur etiam nomen, genus, patria, Diogen. Laert. in Solone; idque cum elogio, Theoph. περὶ περιεργίας. Addebant praeterea mensas, in quibus et ipsi effigiati et insculpta nomina, Plut. in Isocr. At in caelibum monumentis imponebatur λουτροφόρος, pueri hydriam habentis effigies, Demosth. contra Leocharem. Nec tamen omnia Sepulchra sic exornata erant: nam plebis plana fuêre, hinc ἤρια dicta: Columnarum vero altitudine modum posuit hac Lege Demetrius Phalereus, Super terrae tumulum, ne quid statuito, nisi columellam tribus cubitis, ne altiorem aut mensam aut labellum, apud Cicer. l. cit. ubi parem Romae Sepulchrorum magnificientiam increbuisse, scribit. Namque cippis similiter inscriptagesta, familia, aetas, vitae conditio, mortis causa: variisque rerum simulacris exquisitissimae artis, extus intusque, exornata sunt, ut prolixe persequitur Fabricius laudatus. Cum vero Sepulchra sancta religiosaque haberentur adeo, ut et Templorum nomine venirent, natâ inde superstitione, quod Veteribus cippi seu tumuli amicorum pro Templis colerentur, Clem. Alex. in Protreptico, Solonis lege poena constituta est iis, qui Sepulchra violarent: Ne quis Sepulchra deleat, neve alienum inferat; si quis tymbon, aut monumentum, aut columnam violârit, deiecerit, fregerit poena esto, apud Cicer. loc. cit. Neque tantum violabantur, si quis ea deleverit, aut columnam fregerit, sed etiam si quis vestes, quae cum mortuo condebantur, furaretur, reste Synesiô Ep. 142. Item, si quis alienum intulerit: habebant enim gentes aut familiae suae singula monumenta, Demosth. πρὸς Μακάρτατον et probrô vertebatur, Maiorum suorum sepulchrô privari, Dinarch. 1. contra Agesil. Tanta porro eorum religio fuit, ut inimico ne quidem accedere liceret, uti legimus apud Sophoclem Aiace μαςτιγοφόρῳ. Imo ingenere, Ἐπ᾿ ἀλλοτρια μνήματα μὴ βαδίζειν, χωρὶς ἐκομιδῆς, Ne quis ad alienum monumentum accederet, nisi dum it exsequias, lege Solonis cautum est, apud Plut. Solone. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 6. tit. 8. Apud utramque gentem, Principes aut in montibus, aut ad montium radices, sepeliri consuevisse, docet Isidorus Etymol. l. 15. c. 11. Vide quoque Servium ad Aen. l. 11. Aurelium l. de orig. Gentis Rom. Alios. Unde Lucanus l. 8. v. 695.Et Regum cineres exstructo more quiescant.Apud Hebraeos, ubi cadaver lotum atque aromatibus conditum esset, (rarius enim illud urebant) patrio id Sepulchro inferebatur; quod si quis hereditario non accepisset, sibi posterisque omnibus modis procurabat. Forma eius talis erat: Excavabatur in rupe locus, 6. cubitos longus, 4. largus, in quo octo vel decem (quidam habent 14.) minores cellae seu loculi et receptacula cadaverum erant: Quotiesque aliquem tumulo condebant, saxum ingens ad ostium Speluncae admoliebantur, Matthaei c. 27. v. 60. Vocabant autem Sepulchrum Keber, ab actu sepeliendi; vel Magnara, i. e. Seplunca, a figura: At lapidem Golel, a volvendo. Ditiores, ad aliarum gentium morem, varie exornare Sepulchra sua solebant, unde in Euang. Math. c. 23. v. 27. Sepulchra dealbata legimus: Inscriptio Sepulchralis plerumque erat talis: Sit Anima eius ligata in Horto Eden, vel in Fasciculo viventium. Amen, Amen, Amen Selah! Hodierni Iudaei, cum extra Terram sanctam degant, neminemque Resurrectionis participem fore credant, qui extra illam sepultus sit, nescio quos sub terra cuniculos sibi comminiscuntur, per quos sua cadavera volutari sine intermissione fabulantur, donec in Terram S. perveniant, vide Salomonem Iarchi in Genes. c. 47. v. 29. et Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 6. c. 5. nec non supra, in Camera, Crypta, Loci, Loculi. Taceo Pyramides Aegypti, Mausolaea Principum Orientis, Turcarum Persarumque hodiernorum Moscheas, aliarum Gentium ambitiosas moles, de quibus plurimi egêre, ut supra videre est, ubi de Sepeliendi iure. Addam paucis, ex Liceto, coronas, (e potho inprimis flore, vide supra) lucernas vel vivas, vel pictas, canes insculptos, Op. de veter. Lucernis passim. Ex Bartholino, armillas, et inaures illatas, libb. de Armill. et Inaur. ex Iosepho, thesauros et gazas cum cadaveribus reconditas: ex Magio, tintinnabula, librô de Tintin. ex Pignorio, vela, Comm. de Serv. resculas alias, ut diximus voce Mortui: etc. vide quoque de Ianitoribus sepulchrorum supra, voce Ianua: quae omnia qui prolixius doceri desiderat, adeat ipsosmet Auctores, addatque Kirchmannum de Funeribus, Besoldum Class. 2. Disput. 4. Th. 44. Berneggerum in Taciti Germ. Quaest. 144. Alios. Sepulchra illa quae, erigi solebant in honorem peregre defunctorum, quorum cadavera non erant ad manus, proprie Κενοτάφια Graecis, Latinis Monumenta dicta esse, vidimus supra, ubi de Cenotaphiis et Monumentis.Infantes ante dentes natos, non ussêre Veteres, teste Pliniô l. 7. c. 16. proin illorum nulla Busta, sed Suggrundaria tantum fuêre, quae quid fuerint, et quomodo a Sepulchris diversa, dicemus infra. Grandiores vero natu, Sarcophago integris corporibus condebant, in loco communi vel ante aras etc. Quam in rem vide Thom. Bartholinum de Puerp. Veter. et praeter auctores laudatos, peculiariter de ritu adeundi visendique sepulchra carorum supra indigitatos, Salmal. ad Capitolin. in Marco: eadem coronandi apiô, caesarie, cincinnis, hyacinthô, aliis, Paschalium in Coronarum l. lanam addendi, vide supra Lanea rorona: inscribendi, Ioh. Meursium ad Lycophroncm; vestimentis, inferiis et primitiis frugum colendi, Thucydidem l. 3. foliis populi albae, myrti et aloes stipandi, supra ubi de Populo alba etc.nec non hîc passim: uti de Sepulchri officio Ecclesiastico, in Eccl. Rom. Car. du Fresne in Glossario. Solam inter feras hyaenam sepulchra eruere, diximus supra ubi de Hyaena.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.